Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Rg.  .,1 
marg.| {1. 262rb} {y} Et Rex David] Finitis duobus primis libris Regum, quos Hebreus vocat Samuel, sequitur tertius, quem cum quarto vocat Hebreus Malachim, id est Regum, eo quod in eis agitur de gestis plurium Regum, simul regnantium. In duobus primis libris, et si de duobus regibus actum sit, id est Saul, et David, tamen non simul regnantibus, et ideo isti duo ultimi libri Malachim, id est Regum dicuntur. Dividitur autem liber iste tertius in quinque partes. In prima agitur de duplici unctione Salomonis, et morte David. In secunda de somnio Salomonis, ubi sapientia data est ei, et de quibusdam operibus eius. In tertia de constructione templi, et domus Regie. In quarta de adversariis Salomonis, et morte eiusdem. In quinta de divisione regni in duo, scilicet in regnum Israel, et regnum Iuda. Regnum Iuda duas tribus habuit, scilicet Tribum Iuda, et Tribum Beniamin, quibus prefuit Roboam filius Salomonis. Regnum Israel decem tribus habuit, scilicet Rubem, Simeon, Manasse, Ephraim, Gad, Aser, Nephtalim, Zabulon. Levitica vero tribus dispersa erat per totam Iudeam, nec computatur in Regnis. His decem tribubus facta divisione prefuit Ieroboam servus Salomonis, qui fecit duos vitulos aureos in quibus totus Israel fornicatus est, ut dicetur infra 12.
marg.| {z} Cumque operiretur] GLOSSA David nimium frigus pertulit, vel quia de senibus natus est parentibus : Vel quia multum in prelio sanguinem fuderat. Vel potius ex quo Angelum cedentem populum vidit, patientia vehementi contabuit, unde in incommoditate frigoris usque ad mortem permansit.
marg.| {z} Queramus] etc. quasi dicat, vis, ut queramus tibi virginem adolescentulam. GLOSSA Hieronymi Nonne tibi videtur si occidentem litteram sequaris, figmentum esse, vel Athenarum ludicra, quod frigidus senex obvolvitur vestimentis : et {1. 262va} Δ non nisi complexu adolescentularum non tepescit : Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigail, et relique uxores, et concubine omnes quasi frigide repudiantur, et in unius tantum grandevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara aliam non quesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit, et cum Rebecca iam vetula numquam refriguit. Moyses centum, et viginti annos habuit, et Sephoram non mutavit. Que est ergo ista Sunamitis uxor, et virgo tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret ?
marg.| {b} Puella pulchra] GLOSSA sapientia, vel contemplatio, quam contemplantes, in eius dilectione flammascunt.
marg.| {d} Adonias autem] Iste fuit quartus filius David. Primus enim fuit Cheleab. Secundus Amnon. Tertius Absalon : Isti mortui erant. Unde Adonias primogenitus erat inter superstites, et ideo ratione primogeniture aspirabat ad regnum.
marg.| {e} Dicens] In corde.
marg.| {f} Nec corripuit] Nec tamen inde punitus legitur, cum tamen Heli, quia filios non corripuit, fractis cervicibus, expirarit. Sed forte quia Heli Sacerdos erat, magis tenebatur corrigere excessus filiorum quam Rex.
marg.| {g} Pater suus] David scilicet.
marg.| {h} Secundus natus post] etc. id est natus post Absalon, et ita secundus ab eo.
marg.| {i} Qui adiuvabant] etc. et ideo translatum est Sacerdotium ab Abiathar ad Sadoc. infra 2.
marg.| {k} Non erant] id est non consentiebant ei. Sine assensu enim David nolebant ei prebere assensum regnandi licet prior esset natu.
marg.| Δ {a} Et robustos] id est Cerethi, et Phelethi, id est vivificantes et mortificantes, quia illi qui virtutes vivificant, et vitia mortificant, non querunt delicias seculares.
marg.| {b} Regnaverit] id est regnare disposuerit.
marg.| {c} Hoc ignorat] Sed si hoc ignoravit David, quare dicitur supra, eo quod non corripuit eum pater suus ? Si enim ignorabat, corrigere non poterat. Solutio : David ignoravit hanc presumptionem, sed elationem, et quod sibi fecerat currus, et equites, hoc non ignorabat, et de hoc non corripuit.
marg.| {d} Animam tuam] id est vitam. Hoc dixit, ne post mortem David, iudicaretur adultera.
marg.| {e} Quare regnat] ex quo ita permisisti, qui non debes mentiri.
marg.| {f} Quare, etc. et adhuc] etc. Verba sunt Nathan, ad Bersabee.
marg.| {g} Adoravit] dulia.
marg.| {h} Post te] id est ille, quem volueris, regnabit post te, et hunc quasi Regem sequetur populus, et non alium.
marg.| {i} Eritque] id est ita accidet.
marg.| {k} Peccatores] quia ego habebor adultera, et Salomon filius adultere, et hoc supra dixit ei Nathan. Salva animam tuam, etc. Expone igitur. Erimus peccatores, id est iudicabimur morte digni, ego ut adultera, Salomon, ut filius adultere.
marg.| {l} Universos filios] Preter Salomonem.
marg.| {m} Vocate ad me Bersabee] que iam discesserat.
marg.| {n} Et Nathan Prophetam] qui forte recesserat, antequam veniret Bersabee.
marg.| {o} Super mulam meam] Sed nonne hoc fuit contra legem ? In lege enim prohibita fuit commixtio animalium diversorum generum. Unde Levitic. 19.d. Iumenta tua non facies coire cum alterius {1. 263rb} generis animantibus. Solutio : Revera talis commixtio fuit prohibita, sed uti animali nato ex tali commixtione non fuit prohibitum.
marg.| {p} Precipiam] etc. Argumentum, quod per successionem fit Rex, non per electionem.
marg.| {q} Amen] Amen quandoque ponitur nominaliter, ut Apc. 3.c. Hec dicit amen, id est testis fidelis. Quandoque verbaliter, ut hic, Amen, id est fiat. Unde Ps. 40. et 71. et 105. Fiat, fiat, id est amen, amen. Quandoque adverbialiter, ut Io. 12.d. Amen, amen dico vobis, id est vere vere.
marg.| {r} Sic loquatur] quasi dicat, sic velit Deus, quod Salomon sit Rex, sicut voluit de te.
marg.| {s} Cornu olei] Nota, Saul fuit inunctus oleo lenticule, in signum fragilitatis regni sui. David autem oleo cornu unctus est, in signum stabilitatis regni sui. Unde Is. 9.b. Super solium David sedebit, et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret, amodo et usque in sempiternum, et Salomon similiter unctus est oleo cornu.
marg.| {t} De tabernaculo] Sic in Remensi Ecclesia sumitur chrisma, unde ungitur Rex Francie, aliter non esset verus Rex Francie.
marg.| {u} Canentium] In letitia facta fuit electio, et unctio Salomonis, non in comessationibus, et potationibus sicut Adonie.
marg.| {x} Invitati fuerant ab eo] etc. Tales elegerant Adoniam, quos invitaverat ad convivium.
marg.| {1. 263va} {a} Nequaquam] supple annuncio tibi bona.
marg.| {b} Adoravit] Deum.
marg.| {c} In lectulo suo] iacens.
marg.| {d} Et insuper] gratias agens.
marg.| {e} Abiit in tabernaculum] Semper enim Ecclesia, domus refugii debet esse.
marg.| {f} Altaris] thymiamatis, quod erat in sancta, quo non licebat intrare, nisi solis Sacerdotibus.
Numérotation du verset 3Rg.  .,mystice 
marg.| Mystice. {y} Rex David senuerat] David Christus, cuius corpus est genus humanum. Senectus David, est vetusta defectio humani generis. Vestes David, sunt Iudei, qui sicut adheserunt per cognitionem, sed non calefaciebant David, id est Christum per dilectionem, ideo dixerunt servi David, id est Apostoli, qui Christo fideliter serviunt : Queramus Domino Regni adolescentulam virginem, id est Ecclesiam de gentibus. Θ Hec calefacit David igne dilectionis, immo et vulneravit. Unde Ct. 4.c. Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum. Hec virgo non fuit corrupta, nec Ecclesie virginitas unquam fuit violata. Unde 2Cor. 11.a. Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
marg.| {b} Erat autem] id est Ecclesia primitiva, quando adhuc puella erat, quando scilicet multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, et erant eis omnia communia. Actor. 4.f. Tunc inquam fuit pulchra nimis, id est per totum pulchra, corde, per fidem, ore, per confessionem, corpore, per honestam conversationem. Unde Ct. 4.b. Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te. Eph. 5.e. Dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aque in verbo vite, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam.
marg.| {c} Dormiebatque cum Rege] etc. Ecclesia in contemplativis dormit cum Christo, in activis ministrat Christo. Ct. 5.a. Ego dormio, et cor meum vigilat. Hoc est, quod legitur Lc. 10.g. quod scilicet Maria sedebat secus pedes Domini audiens verba illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium.
marg.| {d} Adonias autem] etc. GLOSSA Adonias Iudaicum populum significat, qui maior filius esse videtur, quia prior legem suscepit, et gentilem populum, qui per gratiam posterior vocatus est, spernens, se solum cum Domino regnare putavit. Adonias enim dominator Dominus interpretatur, sed Ecclesie populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cuius ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidie maior filius, id est prior populus, precipitatur.
Numérotation du verset 3Rg.  .,moraliter 
marg.| Moraliter. {y} Rex David senuerat] etc. David est vir iustus : Senectus eius, sapientia eius. Unde Sap. 4.b. Cani * sunt, sensus hominis, et etas senectutis, vita immaculata. Iob. 12.b. Cum antiquis est sapientia, et in multo tempore, prudentia.
marg.| {a} Abisag] Sapientia est. Interpretatur enim pater meus, superfluus, vel pater meus, rugitus. In superfluo, abundantia sapientie, in rugitu, dolor cordis exprimitur, qui sapientiam comitatur iuxta illud Eccles. 1.d. In multa sapientia, multa est indignatio, et qui addit scientiam, {1. 262vb} addit et dolorem. Item. Eccles. 7.a. Cor sapientum ubi tristitia est. Abisag Sunamitis fuit, que interpretatur coccinea. Hec enim est vera sapientia, que sapit, et redolet Domini Passionem non solum in ore per predicationem, sed in corde per fidem, et compassionem : In ore, per veram confessionem, in opere, per imitationem. Hec est sapientia Pauli. 1Cor. 1.d. Nos predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam : Ipsis autem vocatis Iudeis, atque Grecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Hec sapientia, de qua dicitur Eccles. 1.b. Dilectio Dei honorabilis sapientia. Hec est adolescentula, et virgo : quia mentem in qua est, virginem facit, et sponsam Christi. Unde Sap. 7.d. Neminem diligit Deus, nisi, qui cum sapientia inhabitat. Sap. 8.a. Quesivi sponsam mihi eam accipere, et amator factus sum forme illius. Hec calefaciebat David, non vestimenta. Per vestimenta hic intelliguntur temporalia, que non calefaciunt in amorem Dei, et proximi, sed potius refrigerant ab amore : Et quid mirum ? Umbra enim sunt, que et splendorem rem, et calorem Solis aufert. Unde Sir. 24.a. Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic qui attendit ad visa mendacia, id est ad divitias temporales, que et videntur, et mendaces sunt : quia inopiam non relevant, appetitum non satiant, diu permanere non valent. David ergo opertis vestibus non calefiebat : quia quanto plus fulcitur divitiis temporalibus, tanto amplius refrigescit ab amore Dei, et proximi. Et sicut umbra calorem, et splendorem Solis simul expellit, sic temporalium amor et affectum frigidum reddit, et intellectum obscurat. David ergo, id est viro iusto calefaciendo querenda est Abisag, id est sapientia non huius mundi, illa quidem animalis est, terrena, et diabolica : Animalis, in luxuriosis : terrena, in avaris : diabolica, in superbis. Non est ista sapientia Abisag adolescentula, sed vetula turpis : Non est virgo, sed pluribus copulata maritis : quia omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Non ergo hanc Abisag querit David, sed illam, de qua dicit Iac. 3.d. Sapientia, que de sursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, iudicans sine simulatione.
marg.| Et septem hic tanguntur effectus sapientie : Tres primi sunt hominis ad seipsum, tres sequentes hominis ad proximum, ultimus est hominis ad Deum. Primus est contra animalem sapientiam : secundus, et tertius contra terrenam : quatuor alii contra diabolicam. Animalis quidem sapientia impudica est, terrena, inquieta, et litigiosa, diabolica, impersuadibilis, ab omni bono dissentiens, immisericors, plena simulatione. Hi septem effectus sapientie, sunt septem columne, de quibus dicitur Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum, et excidit septem columnas. Prima est pudicitia carnis, secunda pax mentis : Et quia ex abundantia cordis os loquitur : tertia est modestia sermonis : quarta suadibilitas : quinta, amor boni : sexta, pietas : septima, iudicii veritas. Item Abisag dormivit cum David, nec David corrupit eam, sic vir iustus sapientiam suam non corrumpit aut appetitu favoris popularis, aut questu commodi temporalis, quemadmodum dicitur Sir. 23.c. Ne dederis maculam in gloria tua. Maculam quippe in gloria sua ponit, qui sapientiam fermento cupiditatis, aut vane laudis corrumpit.
marg.| {d} Adonias autem] Adonias, et opere, et nomine suo significat omnes illos, qui in hoc seculo regnare, et preesse aliis appetunt. Adonias enim interpretatur dominator Dominus. In quo duplex dominium designatur, scilicet dominium super Iudam, et super Israel, id est super populum, et super clerum. Quod isti appetunt quibus dicitur 1Ptr. 5.a. Non dominantes in cleris. Adonias festinavit ad regnum, sed ante mortuus est antequam veniret ad illud. Hoc est, quod dicitur Prv. 28.d. Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat, quod egestas {1. 263ra} superveniet ei. Item eodem 20.c. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Item eodem 13.b. Substantia festinata minuetur, que autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Factum est ergo vulgare proverbium, quo solet dici. Qui prior capit, non penitet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (3Rg. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=14&chapitre=14_ .)

Notes :